- AES Indicum
- AES Indicumin Mirabil.Philosopho sic discribitur: Aiunt aes esse in Indis tam lucidum et purum et rubiginis expers, ut colore ab auro non dignoscatur. Sed et inter Darii pocula esse aliquot batiacas, de quibus aliter, quam ex olfactu, diiudicari non possit, utrum aereae vel aureae sint Graece, φατὶ δὲ καὶ ἐν Ι᾿νδοῖς τὸν καλκὸν οὕτως εἶναι λαμπρὸν καὶ καθαρον καὶ ἀνίωτον ὡς μς` παραγινῶσκεςθαι τῇ χρόᾳ πρὸς τὸν χρυσὸν, ἀλλ᾿ εν τοῖς Δαρείου τοτηρίοις Βατιακὰς εἶναιτινας καὶ πλείους, ἅς εἰ μὴ τῇ ὀσμῇἄλλως οὐκ ἦν παραγνῶναι πότερόν εἰτι χαλκαῖ ἢ χρυσαι. Ubi batiacas, vocat Persica pocula ex eo facta Philosophus. Sic a Diphilo Βατιάκη et a Philemone Βατιάκιον, inter pocula memorantur, apud Athenaeum l. 11. Vide infra in voce Batiacae. An eiusdem aeris mentio, Esdr. c. 8. v. 27. ubi inter vasa Deo consecrata, censentur vasa duo aeris flavi, boni, pretiosa ut aurum. LXX. habent σκεύη χαλκοΰ ςτίλβοντος; Vulgata et Castalio, Vasa aeris fulgentis; Arabs, vasa aeris fulgurantis; Syrus, vasa aeris Corinthii; Iunius, Instrumenta ex aurichalco praestante. Sed Pagninus, vasa aeris flavi, et Arias, aurei coloris. An in eodem numero habendum illud aes, ex quo mare Aeneum et vasa sacra conflavit Salomon, si vere scribit Iosephus Iud. Ant. l. 7. c. 6. fuisse τȏυ χρυσοῦ κρείττονα, aurô praestantius; Sed hoc ille de suo finxit, cum Scriptura solum vocet, aes tersum, 1 Reg. c. 7. v. 45. An illud forte Hasmal Ezechielis; certe auri fulgorem, ut vidimus, tam perfecte expressit, ut ab eo non potuerit solô visu dignosci. Sam. Bochart. ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.